# Opera 294

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/294

Sub pedibúsque Deae lumen dare candida Luna.
Pertimui, & mira stupefactus imagine rerum
Talia voce dabam: pater his ô me exue monstris
Omnipotens. non haec superi sine numine vestro.
Vestra haec portenta agnosco, manifestáque signa.
Aspirate animo placidi, dubiúmque monete
Quid sequar, aut quaenam vobis sententia constet.
Tantum effatus eram tandem pulcherrima virgo
Ad sese redit, abrupto velut excita somno
Suspirans, lacrymísque sinus humectat obortis.
Accedo, atque rogo noua per connubia supplex,
Atque illum aeternae per virginitatis amorem,
Vnum quem niueo colitintemerata pudore,
Admittatsociumcurarum, & magna recludat
Rerum arcana, nihil metuens, mihíque omnia credat.
Illa solo vultum, atque oculos deiecta nitenteis,
Rore velut demissa caput rosa matutino,
Cunctatur: demum incipiens sic ora resoluit:
Dicam equidem pater, haud patiar te nostra latere
Gaudia. sed quae nunc, aut vnde exordia sumam?
Nam quis narranti rerum miracula credat
Tantarum? per egohas lacrymas, quas excutit ingens
Laetitia, obtestor, quae fabor, pectore condas,
Ne prius incipiant in vanum serpere vulgus,
Quam Deus ipse aliis vulgauerit omnia signis.
Iam monitrix operum stellas aurora fugarat,
Et Sol pallentes lustrabat lampadeterras:
Ipsa reuoluebam vatum monimenta priorum
Dicta animo recolens, sed prae tunc omnibus vnum
Forte mihi ante oculos (neque enim sine numine cer

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
