Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 299
Unproofread scanNot analysed yet
Admirabile opus treis hîc impune per ignes
Laeti ibant pueri intexti, paritêrque canebant
Celicolùm regi conuersi ad sydera laudes.
Cernere erat mediis acres fornacibus ignes
Partere corporibus, longéque absistere flammas.
Mirabar tacitus, cùm sic pulcherrimus ore
Affaturtrepidum iuuenis: Sate sanguine regum
Quod tantum irrepsit menti scelus? omnia non te
Signa mouent, haud haec fieri sine numine certo?
Ne dubita, nam vera canit sanctißima virgo.
Iam nunc congressus nunquam perpessa viriles
Concepit, grauis aetherea diuinitus aura:
Nam pater omnipotens caelesti afflauit ab arce,
Atque vterum impleuit dilapsum numen ab astris,
Casta fides nobis colitur desiste vereri.
Haec vates olim vestri cecinere futura,
Cuncta sed obscara implicuere ambage tegentes.
Nanque haec illa quidem caeli in penetralibus altis Porta ingens clausa aeternum, nec peruia gressu Vlli hominum, tantum omnipotens Deus ipse per illam