# Opera 299-2

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/299-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/299-2

Itque reditque viam, nec claustra immota resignat.
Hanc tibi commendat summi regnator olympi
Coniugio adiungens stabili, sed coniugis vsum
Effuge securum tecum sponsa exigat aeuum,
Quamuis tuta Deoiam nunc sit praeside virgo.
Sic fatus subito in tenues euanuit auras,
Pernici liquida arua fuga per nubila carpens,
Et simul incußit mihi blandum in pectus amorem.
Vtque rigor ferri rutilo lentescit in igne,
Sic mihi cor rapido sensi mollescere motu.
Consurgo, & veniam conuersus ad aethera posco.
Meque ipsum incuso amens, & lux reddita menti,
Inque dies magis, atque magis caeli alta patescunt
Consilia, antiquis quae vatibus omnia quondam
Obscuris vera inuoluens Deus ostendebat.
Haec virgo est rubus ille, procul quem in monte vide

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
