# Opera 30

Marco Girolamo Vida, Opera, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/30

Hinc varia arboribus pendentia poma coloras,
Et nitidas lentis suspendis vitibus vuas.
Venit hyems niue, & albenti tegis arua pruina,
Telluremque gelu premis, & vaga flumina sistis.
Tu quoties libuit, veluti deprompta reclusis
Thesauris prosers ventorum immitia flabra
Imbripotens, nimbos, tempestatésque coërces.
Fulguribus terras, & saeuo fulmine terres.
Omnia mox cali detecta luce serenas,
Aëreas equitans nubes, latemque sonoris
Ventorum inuectus pennis caua nubila differs.
Das leges, & iura polo. tibi curia sancti
Aetheris obsequitur, nutusque obseruat heriles
Sanctorum chorus alituum. tibi in omnia summum
Imperium: tu rex regum: tibisceptra, tibi ipsa
Regna accepta ferunt reges, & numen adorant
Accurui, votisque vocant, metuuntque, tremúntque
Atque humiles vni tibi corda ferocia ponunt.
Insani, tibi qui se frustra opponere signis
(bis.
Infestis audent, atque irrita bella lacessunt.
Quandoquidem ceu das, adimis quoque regna super
Quanta tuae sit vis, quam saeua potentia dextra,
Caelestum volucrum scit quondam maximus ales,
Olim qui roseoceu Lucifer ore nitebat,
Et matutino praebebat lumina caelo
Cum socijs nunc in tenebris, & nocte profunda
Sontibus infelix aeterno carpitur igni
Noctipotens vmbris terror crudelibus, & fax,
Lucifugisque animas miseras exercet in oris.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
