Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 301-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nam mihi (vix primum attigeras haec limina) pectus
Emicuit, saliénsque vtero signum edidit infans.
Felix diua parens superùm gratißima regi,
Syncera spectata fide, quae credere veris,
Dum tua nondum animo praesagis gaudia dectis
Haud verita es promissa manent pueri alitis ecce
Certa tibi iam nunc ades, orbísque aspice casus
Ocaeli regina, hominum miserata labores.
Dixerat, at teneri qualis rosa plena pudoris,
Haud animis elata tumentibus aurea virgo
Caelicolùm regi laudes laetata canebat.
Quòd se tam prope sydereo aspexisset olympo
Indignam bonus atque humilem, nil tale merentem,
Exultánsque suos sibi vaticinatur honores
Promissos atauis, priscisque parentibus olim.
Ex illo quanta immensum portenta per orbem
Terruerint hominum mentes, praesagáque signa,
Limina dum vitae omnipotens attingeret infans,