Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 303
Unproofread scanNot analysed yet
Tum ferus in falces curuas conflabitur ensis,
Aureâque incipient mundo succedere secla.
Sic ego saepe moras mecum lenire solebam,
Et magis vsque animo mihi spes accensa vigebat.
Forte recognoscens populos numerare iubebat
Augustus Caesar, rerum cui summa potestas.
Ipse igitur veteris repetebam moenia Bethles,
Vnde genus duco, quo me quoque ciuibus vrbis
Insererem, noménque meum, noménque meorum.
Sponsa sequebatur Nazarae ab sede profecta.
Vix patriae intraram muros, &rara domorum
Tecta, soporiferis cùm nox caelum abstulit vmbris.
Est sedes deserta humilem ingredientibus vrbem
Horrenti culmóque, &carice tecta palustri,
Agricolis olim statio gratißima, si quos
Rure procul patrio nox deprendisset in vrbe.
Nanque aliis procul à tectis summota recedit.
Huc igitur feßi pariter succedimus ambo
Seu casu, seu sic rector sortitus olympi,
Vt potius reor, &potius fas credere duco.
Natum etenim non solum extrema per omnia vitam
Ducere, &in terris indignos voluere casus:
Verum etiam tecto voluit sub paupere eundem
Nasci, humilique domo miserabilem, &omnium egenum, Principio in stabulis pandum ad praesepia sisto Quadrupedem, auxiliúmque viae, onerumque leuamen, Quem iucta in stipulis sese locat inclyta virgo. Quippe alia interior domus vlla haud parte vacaBos erat à laeua tepidum flans ore vaporem, (bat.
Quem pauper campis luce exercebat arator
Pauca soli curuo suspendens iugera aratro.
Nec sera nisi nocte domum repetebat ab agro
Conducto, vitam vt posset tolerare labore
Ipse suo, atque famem paruis auertere natis.
Et iam nox medium spatium confecerat horis,
Cùm mihi, quisaxo haerebam iam lumina victus,
Sonus abit, neque enim mersum tunc me altus habebat.