Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 306
Unproofread scanNot analysed yet
Responsant laetis dissultat plausibus aether.
Talia narrabant, nec sese explere corusci
Infantis facie poterant, fixíque manebant
Haerentes oculis, haerentes pectore toto.
Fulgebat puer ore, oculis, ac corpore ab omni
Diuinolonge circum loca lumine complens,
Qualis puniceo se pandensore, rosarum
Cum primum dias flos visit luminis oras,
Aut vbi sole nouo reseis orientis in oris
Enituit verni species patefacta diei.
Nos verò interea, quanquam indubitabile numen
Nouimus, atque Deum nec opis, nec lactis egentem,
Paruum alimus tamen, vt mortali semine cretum,
Hubera siccantem matris, tenerúmque fouemus,
Inualidúmque artus mortalem quippe creatus
Mortali matris traxit de corpore partem.
Atque ideo, vt veterum mos est antiquus auorum,
Imprimimus generis signum, Samiáque putamus
Exiguam testa pellem genitalia circum,
Adaimus &nomen, memorésque vocamus Iesum,
Vt quondam admonuit pueractus ab aethere praepes.
Idem etiam quod sit regum de stirpe sacerdos,
Gentibus est Graio dictus de nomine Christus.
Quin etiam, quamuis nullo intemerata remansit
Concubitu mater, tamen intra tecta morata est
Vsque quater denos dum Solis cerneret ortus.
Tunc demum sacram Solymorum aduenimus vrbem
Cum puero, quo se lustraret regia virgo,
Torquatâsque arae attulimus de more columbas.