Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 308
Unproofread scanNot analysed yet
Visceribus. grato vapor it super aethera fumo,
Aráque Panchaeos flagrans exhalat odores.
Ecce hominum subito turbantur pectora casu.
Nomen aui Simeon referens erat obsitus annis,
Quo nemo tota vrbe fuit seruantior aequi.
Huic, vt erat longe venturi praescius, olim
Aethereae vis omnipotens promiserat aurae
Visurum sese ante Deum, autorémque salutis
Expectatum orbi, quam lucis linqueret auras.
Iamque erat hunc vitae pertaesum, aegerque senecta
Optabat duros letho finire labores.
Sed spes illa animo cupido vsque infixa manebat.
Ergo vbi adesse Deum praesensit numine plenus,
Qualis vbi gressum per agros comitatus herilem,
Forte canis leporem vi longe sensit odora,
Continuo intendítque aures, atque aëra captat
Naribus, &coeptum rumpens iter auius errat,
Atque oculis incerta ferae vestigia lustrans
Nunc hos, nunc illos cursus fert, atque recursus
Incertus, longe latratibus arua resultant.
Talis erat senis in templo exultantis imago.
Tum puerum tremulis correptum amplectitur vlnis,
Atque arctè premit, hinc lacrymis ita fatur obortis: Macte infans virtute, Deiindubitata propago, Mundi opifer, qui nostra venis, veterumque parentum
Sponte admissa tui largo lauere amne cruoris,
Et liquidas aperire vias ad sidera caeli,
Exoptatus ades. nec me tua maxima fallunt
Summe pater promissa: mori me denique fascest.