# Opera 309-2

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/309-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/309-2

Mutataque fluet Iordanis decolor vnda.
Tum serus segnisque dies nascetur, & aegrè
Lutea vix terris ostendet pallidus ora,
Atque graui tellus optabit mole relinqui
Ipsa sua, & rupto per inania foedere labi.
Haec vbi, confestim veluti cedentia somno
Lumina demisit, placidáque ibi morte quieuit.
Obstupuere alij, sed nos queis cetera nota,
Terremur magis, inque vicem disquirimus ambe
Solliciti quosnam matri denunciet enses,
Aut quibus exitio tantum puer ipse faturus.
Haud longum fuit in medio dehinc tempus. vtrunque
Exitus edocuit, dubiósque ambage resoluit,
Ni nobis maiora etiam nunc vulnera restant,
Atque alia ex alijs semper grauiora parantur.
Illis extremo quippe ex oriente diebus

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
