Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 310
Unproofread scanNot analysed yet
Tres adeo magni reges ditione profecti
Huc sese intulerant puero dona ampla ferentes,
Aurumque, &thuris glebas, stactaeque liquorem.
His vis astrorum, ac ratio voluentis olympi
Monstrarat regem nostris in finibus ortum,
Quoi caeli, terraeque paterent debita sceptra.
Sancti igitur partus studio huc venere videndi.
Stella facem ducens venientibus vsque coruscam
Dux erat, atque viam signabat lumine largo,
Ceu quondam patribus deserta per auia nostris
In patriam tandem Pharia redeuntibus ora
Praecurrens monstrabat iter nocte ignea lampas
Desuper, &mirum spargebat lucida lumen.
Iamque vrbem ingreßi sedes adiere tyranni
Herodis, causamque viae docuere, rati olli
Hanc sobolem, quòd erat rex his in finibus, ortam.
Ohstupuit simul, atque animo perterritus ille est.
Nec mora, permetuens sibi ne succederet haeres
Quaesitus. puer in regnis externus auitis,
Indigenas vates iubet intra moenia cogi
Regia, scitarique omnes tempúsque, locûmque
Nascentis pueri, patriamque, domumque requirit.
Illi autem Bethlen veterum monimenta minari
Cuncta docent, dux vnde ortus se tolleret olim
Fama ingens, claris ingens super aethera factis.
Tum magis, atque magis curarum fluctuat aestu,
Sollicitumque gerit cassa formidine mentem.
Tandem hu affatus reges dimittit Eoos:
Quae vos causa viri nostris nunc applicat oris,
Haes
Haeceadem longe spe nos suspendit auentes
Cernere promissos pueri tot vatibus ortus.
Haud procul hinc saxo Bethle fundata vetusto
Vibs colitur nostris natum illuc quaerite regem.
Mox iubeo, inuentum nobis qui nuntiet, inde
Mittite nostro etiam puer accumuletur honore.