# Opera 312-2

Marco Girolamo Vida, Opera, 312. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/312-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/312-2

Nec refer inde pedem, nisi te prius ipse vocaro,
Rex etenim lethum infanti molitur acerbum.
Consurgo, & plenus monitis matri omnia pando.
Vidisses visu exanguem, exanimemque puellam
Huc illuc trepidare fuga, & vix fidere nocti.
Iam tum illi pectus gladius traiecitacutus
Ah miserae, ingenti labefactaque corda dolore.
Cedimus, & taciti malefidam linquimus vrbem
Per noctem, ac propero petimus nemora auia gressu;
Et iam palmosae saltus, atque ardua Idumes
Praeteruectus eram, veteris iam moenia Elusae,
Quaque Asiam Libycis disiungit finibus omnem
Mapsa ferax oleae. ingredior pluuiae inscia regna
Regna Phari, quibus est caeli vis cognita primum.
Astraque, Lunaique globus, Solisque meatus.
Ignotos paßim monteis, ignota saluto
Flumina, turrigerásque legens praeteruchor vrbes. lamque papyriferi ripis Anthedonis ibam.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
