Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 321
Unproofread scanNot analysed yet
Non minus ac prius aetherea nunc regnat in aula
Cum genitore, pari simul omnia numine torquens.
Nempe locis nullis, spaciis non clauditur vllis,
Omnibus inque locis idem omni tempore praesens
Suffugiens nostras acies, sensúque remotus
Cuncta replet Deus, ac molem se fundit in omnem.
Lux humiles veluti perfundens lumine terras
Solis ab orbe venit, suppostáque circuit arua,
Non tamen aethereo diuisa ab sole recedit
Illa vsquam, quamuis longinquas ambiat oras,
Nec sine Sole suo est lux, nec sine luce sua Sol.
Quid vero impulerit tantos adijsse labores,
Atque haec ferre Deum, dum morti obnoxius errat,
Dicam equidem, &repetens altus ab origine causas