Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 323
Unproofread scanNot analysed yet
Immemor heu superi violauit foedera regis.
Vix auido arreptum pomum foedauerat ore,
Cùm pater imbripotens iam fulua e nube tonare
Desuper auditus, saeuasque indicere poenas
Iratus, quas ille olim, quas omnis ab illo
Progenies lueret lucis ventura sub auras.
Continuo ingenti caelo sunt addita claustra.
Impia tum primum proles exorta repente,
Et subito tellus scelere est imbuta nefando.
Emersit fraus, emersit malesuada libido.
Hinc durus generi humano laboradditus hinc fons
Curarum, &tristis patefacta est ianua lethi,
Morbíque, &dolor, atque fames, et turpis egestas,
Cùm genus humanum curis sine degere posset,
Plurimáque in terris viuendo vincere secla.
Ex illo sine more homines, sine lege per agros
Degebant. tantùm placabant sanruine fuso
Caelicolùm regem, bonus vt gregibúsque sibíque
Afforet, atque satis vimcaeli auerteret aruis,
Indociles, rerum ignari, acrationis inanes.
Isque fere status annorum bis millibus orbi
Constiterat, iam iamque magis pater optimus iras
Oblitus veteres paulum mitescere coepit.
Nondum homini tamen aethereum patefecitolympum,
Sed genus humanum fingens acuénsque monendo
Et leges dedit, &ritus morémque sacrorum,
Institus tque genus nostrum discriminis ergo
Lege iubens testa circum praecidere acuta
Exiguam, vnde viri sumus, omni in corpore partem: