# Opera 325

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/325

Posset, & alitibus potius de ciuibus vnum
Mittere, qui regnis manes diuelleret atris
In superùm referens sedes, stellantia templa,
Ipse sui vt memores magis, ac maioribus arctos
Vinciret meritis homines, qui cuncta plaret,
Factum hominem è summo natum ipsum misit olimpo,
Ne tamen ignaris mortalibus appareret,
Ignotúsque nouúsque suis, néve ilicet illum
Finibus arcerent pulsum, quod se ipse Deimet
Progeniem leges contra memoraret auitas,
Praemisit vatem eg regim his in finibus ortum
Nomine Ioannem, Helisabe quem numine plenum
Zachariae extrema parit infecunda senecta,
Gentibus ipse Deum vt natum praenuntius ore
Proderet, atque suas spes fesso ostenderet orbi.
Ille hominum primis vitans vestigia ab annis
Horridus in solis agitauit montibus aeuum,
Montibus & siluis, & littoribus desertis.
Speluncae tectum horrentes: victum aspera nullo
Arbuta terra dabat cultu, aut sudantia truncis
Mella cauis: liquidi praebebant pocula fontes,
Vestis erat pellis hirsutis horrida villis.
Tantum laetificas gaudebat spargere voces
Affatus nemora, & monteis, ac littora ponti.
Tanta sed haud latuit virtus tamen. ilicet ingens
Fama viri circumfusas penetrauit ad vrbes.
Iamque illum caelodemissum credere gentes,
Qui, tot veridicae vt quondam cecinere Sibyllae,
Humanum genus horrificis educeret vmbris.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
