Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 326
Unproofread scanNot analysed yet
Et iam concursu populi illum accedere magno
Scitatum, quisnam, vnde domo, quid ferret, an ipse
Adforet e caelo, miseris qui gentibus olim
Auxilio venturus, eum bis térque regabant.
Ille sed vmbrosis repetebat talia ab antris:
Gaudete ò tenebris iam dudum, ac nubibus atris
Obductae gentes: lux ecce optata propinquat.
Ne vero, ne me ignari vos credite lucem
Promißam (immeritos neque enim furamur honores)
Tantum ego, ceu solem nascentem lucifer ante
Exoritur, nitidóque diem denunciat astro,
Praedico actutum vobis iubar adfore vestrum.
Iam iam aderit Deus, ecce Deus mortalibus oris
Ceu mortalis adest. venientioccurrite laeti,
Fronde vias festa decorate, tapetibus agros,
Et numen digno venerati agnoscite honore,
Discite iustitiam interea, atque assuescite recto,
Et duce me scelus infectum lauite amne liquenti.
Ipse autem aetherea diuinitus eluet aura
Omne malum, ac veteris penitus contagiaculpae,
Seclâque mutato succedent aurea mundo.
Talibus auditis, cunctis ex vrbibus ibant
Finitimi, qua lordanes fluit agmine dulci,
Orantes pacem, atque vltro commissa fatentes,
Quos vates puro nudos lustrabat in amne
Rite cauis capiti inuergens sacra flumina palmis.
Ecce autem Deus ipse etiam, ceu caetera turba,
Lustrandi sese studioclam tendit ad amnem.
Nil vt inexpertum moribundo in corpore linquat,