Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 329
Unproofread scanNot analysed yet
Fluminibus patrijs, mutisque natantibus hostem.
Namque Iacobus ei cognato sanguine fretus
Alphaeo natus patre se subiunxerat ante.
Vt genus indecores penè omnes, sic quoque nostra
Nomina dura vides, insueta atque aspera dictu.
Haud facies sola est impexis horrida barbis.
Tres alij neque enim longè meliore sequuti
Fortuna addiderant sese, Matthaeus, &aeuo
Iam grauis, effetisque Petri iam proximus annis
Bartholomaeus, &ipse mali fabricator Iudas.
Vix memorem, quaecunque oculis, quaecunque sub illo