# Opera 329-2

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/329-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/329-2

Auribus his hausi repetens miracula rerum
Tempore tam paruo (vix terna hiberna peracta,
Ex quo illi socij dignatus nomine iungor)
Nec me tam vastum nunc currere oporteat aequor,
Pauca sed è multis, & ea haud mihi mollia fatu,
Ingrediar tamen, & breuiter tua iussa capessens
Expediam. mitto modò quae monimenta reliquit
Finitimas (tibi nota reor) non parua per vrbes.
Nanque omnem egregiis factis insigniit oram.
Quis nescit nuper reuocatum ad munera vitae
Palmiferae regem Bethanes, lumine quarto
Quem vidit Sol extinctum, impositumque sepulcrom:
Vt sileam innumeros quibus ipse in limine lethi
Affuit, & durae de mortis fauce reuulsit:
Nam prius enumerem, quot ponto aquilonibus vndae
Spumescant vasto, quot inundent littora arenis,
Quàm quot opem morbos varios in corpore paßis
Supplicibus tulit, & validos laetósque remisit.
Multicapti oculis, clausis multi auribus orti,
Ne possent vllas audire, aut edere voces:
Claudi alij imparibus vix aegrè paßibus ibant.
His rigor ex longo immotos sopiuerat artus.
Iltis semesoserpentia corpore hiabant
Hulcera, & illuuies membris immunda fluebat.
Nec deerant, tumefacta quibus praecordia, & aluus
Insincera sitim miseris adduxerat acrem,
Nullae artes poterant, quam nulla extinguere aquaevis:
Tum quibus aßiduis concussa tremoribus vsque
Nutabant, tremulóque lababant corpore membra,
Ignea quos febris, aut corrupti corporis humor,
Et quos praeterea vis caeci incognita morbi
Versabat lecto totos distracta per artus,
Quósve animis captos agitans male habebat Eryn

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
