Latin · Dactylic hexameter
33
Marco Girolamo Vida, Opera 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia sunt in te, per te omnia, te omnia ab vno.
Si quid opus, nulli dees, omniaque omnibus vnus
Sufficis, &te, qui fis omnibus omnia, praebes.
Tu vigor es feßis iactatis aequore vasto
Tu portus, tu fons liquidae sitientibus vndae.
Tu requies, tu pax animis placidissima nostris.
Tu modus es rerum, mensusque, &daedala forma,
Metâque, tu pondus, numerusque ordóque, decorque,
Tu cunctis communis honos, tu vita, salúsque,
Tu cunctis communis amor, tu plena voluptas
Omnibus, &virtus. abs te sapientia, si qua est
Mortali: tu lex, tu spes certißima, tu lux,
Tu via, tu ratio. desunt mihi carmina, desunt
Verba, tibi quo plura cano, tibi plura canenda
Restant mortali non euoluenda labore.
Non te orbes capiunt, non ampli semita caeli
Ardua, non ratio, non mens, non denique sensus.
Atque adeò maris immensi tot stagna, tot vndas
Ebibere enitor, totúmque haurire profundum.
Hic mihi si aeternum sonet immortalis aheno
Gutture vox, centumque obeant haec munera linguae
Seminâque excudam laudum vsque abstrusa tuarum
Haud equidem exiguam sperem comprendere partem.
Sint ideo potius tibi nostra silentia laudi.
O decus, o iubar aeternum, inuiolabile lumen.
Summum vnumque bonum, summarum maxima summa
Si quid honos, si quid laus, si quid gloria, id omne Vnus habes, tibi honos, tibi laus, tibi gloria soli.