Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 330
Unproofread scanNot analysed yet
Omnibus aspectu solo, tactúve ferebat
nis,
Diuus opem, subito linquebant corpora morbi,
Et stratis ipsi surgebant protinus aegri.
Atque ideo quacunque viam obseruatus agebat,
Semper eum opperiens turba ingens strata iacebat
Per fora, pérque vias, sanctíque ad limina templi.
Nondum aliquem tamen infernis reuocauerat vmbris
Morte obita, cum Sidonia remearet ab ora,
Et Naim ingressus sociis comitantibus altam est.
Ecce autem ingentem longo procedere pompam
Ordine flammarum aspicimus, moestamque per vrbem
Audimus luctum, causam tum denique luctus
Cernimus egregij iuuenis miserabile corpus
Impositum molli pheretro, quem mersit acerba