Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 332
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Sol emenso depreßior iret olympo,
Ingentem vidit numerum affluxisse sequentum
Matres, atque viros, quos per deserta locorum
Duxerat oblitósque sui, oblitósque suorum.
Substitit hîc miseratus. eos iam tertia namque
Muneris expertes Cereris lux acta videbat.
Hîc neque erant fruges, vicina nec oppida possent
Vnde dapespetere argento, victumque parare.
Arboreos necdum foetus decoxerat aestas,
Vix tandem inuentus puer est ex agmine tanto,
Quinque viae auxilium, qui secum liba ferebat,
Atque duos, dederat quos huc pia matereunti
Inclusos myrto, &beneolentigramine pisces.
Sed quid enim haec adeo tam multis millibus autem?
Et iam diffisi socij mussare querentes,
Quos bonus affatu Christus solatus amico
In coetum vocat, ac paucis ita deinde profatur:
Nemo hodie numero è tanto non laetus abibit.
Hinc supplex tali genitorem voce precatur:
Summe parens, ope cuius alit terra omnia, quique
Et Sole, &liquidis foecundas imbribus agros,
Si quondam Isacidum generi per inhospita eunti
Diuinas epulas caelo es largitus ab alto,
Semine si nullo constant, quaecunque creasti,
Et nihil omnino fuerant caelum, aequora, tellus,
Adsis, obscenamque famem tot millibus arce,
Haec tantum de hinc gramineo discumbere campo
Imperat effusos coetus, dapibúsque parari.
Inde in frusta secat laetocerealia vultus
Liba minutatim, &populos partitur in omneis, (Millia quinque hominum campis saturanda sedebant)