# Opera 336

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/336
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/336

Horrebant, trepidíque fuga se in tecta ferebant,
Siquando nodis, ruptísque immane catenis
Incautis liber custodibus euasisset,
Iamque ille oblitus fratres, iamque ille sorores
Amplius haud gressum patris intra tecta ferebat,
Verum more ferae syluis degebat, & antris,
Sicubi saxa caua, aut aeuo consumpta sepulchra,
Ater, egens, corpúsque abiecto nudus amictu.
Talem igitur nodo manibus post terga reuinctis
Christi ad conspectum, si fors miseresceret ipse,
Vi multa consanguinei, carique trahebant.
Ille autem obniti contra, dum rumpere nodos
Tendit, & horrendos clamores tollere ad astra:
Qualis vbi longis pugnator taurus ad aras
Funibus arripitur, saeuo fremit ore per vrbem,
Et spumas agit, & cornu ferit aëra adunco.
Instant hinc famuli, atque illinc, & verbera crebri Ingeminant, quassantque sudes, per terga, per armos.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
