Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 345
Unproofread scanNot analysed yet
Verborum memores, fuerant quae plurima vana.
Tum subito ostendens puerum, cui mollibus annis
Laudis adhuc erat, &tumidi mens nescia flatus,
Nulli fas, inquit, superûm aspirare beatis
Concilijs, si non fastus dediscat inanes,
Et penitus famae exuerit contemptoramorem,
Ceu puer hic nullam suspirat pectore laudem.
Non aliter caelum pateat. prius aequora salso
Esse queant nubes, aut pisces viuere in aruis,
Arboris aut stirpes frondescere in aetheris oris.
Horret adhûc animus, mihi cùm, fratrique poposcit
Illum praecipuos frustra pia mater honores,
Scilicet aetherea superi genitoris vt aula
Caelicolûm in medio celsa cum sede sederet
Subnixus, propior nostrum resideret vterque
Dextram alter iuxta amplexus, laeuae alter inhaerens.
Extemplo rrauis ille, obtutuque asper acerbo
Non matrem (quid enim mater pietate merebat?)
Sed nos, qui vano ignaram summisimus astu,
Corripuit meritos verbis haud mollibus vrgens:
Vsque Deum premere elatos, longeque superbos