# Opera 346-2

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/346-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/346-2

Optauêre sibi, & voluere imponere regem (bes
Mittentes trabeam, sceptrúmque sacramque tiaram.
Ipsi etiam comites hortatu instare frequentes,
Armatus Syriae regnandam inuaderet oram,
Mox fore continuo, vt sua sub iuga mitteret armis,
Quodcunque oceanus terrarum anfractibus ambit,
Immensumque nouis frenaret legibus orbem.
Cùm verò hortantes vrgerent, protinus ipse
Occuluit sese, montésque aufugit in altos.
Immanes tamen inuidia, & crudelibus isti
Insurrunt odijs, poenúsque vno ore reposcunt,
Vniúsque petunt caput omnes scis quibus illum
Hùc furijs traxere, quibus clamoribus omnem
Implerunt trepidi captam velut hostibus vrbem.
Ipse patris mandata obiens tulit omniacertus
Digna, indigna pati, nam se quaerentibus vltrò

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
