# Opera 347

Marco Girolamo Vida, Opera, 347. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/347

Obtulit, & noctis cùm munere posset opacae
Defendi, bis se manifestum prodidit ipse.
Vidi illos tamen ad capti procumbere vocem
Attonitos, terramque graui consternere casu.
Nec verò sacris, aut templo demit honorem,
Nec gentis leges, veterúmve edicta refigit,
Quamuis visceribus monet, & lustralibus extis
Parcendum posthac, nec iam vltra caede litandum.
Verum alios longeritus, moremque sacrorum
Indicat obscura verborum ambage latere,
Legiferique aperit voces animúmque magistri,
Quodque magis mirere, sciunt, & scire, jatentur
Aereas vatem venturum lucis ad auras,
Vnus qui nobis caeli inuia claustra recludat,
E tenebrisque pios vehat alta ad sidera manes.
Id patribus promissum, omnes id voluere vates,
Hunc animis certi expectant. miseri quibus atris
Non datur in tenebris praesentem agnoscere lucem,
Et medijs largi sitiunt in fluminis vndis.
Nam quem non moueant, nisi prorsum auersa voluntas
Tanta viri virtus, tot facta ingentia, talis
Oris honos? ipse vt vidique, hausique loquentem,
Et dulcem toto iactantem corpore amorem,
Fortunas, patriam; renitricem, cuncta reliqui.
Id socij fecêre. neque hunc me deinde secutum
Poenituit verum quantum ingens saene fauilla
Surgit ex exigua, semperque fit acrior ignis,
Huius anior tantum visus mihi crescere in horas,
Et mage cor dulci semper flammescere cura.
Quique adière semel, validis compagibus haerent.
Nec nos aut donis, aut verbis fallere crede
Pollicitis blandis illectos. omnia nobis
Aspera promittit, cunctos diuersa manere
Scilicet exilia extorres, paßimque vagantes.
Promißis nec vanafides. adeo vsque malorum
Pullulat ex alia, atque alia densißima silua,
Vnius ferro tantum caput excipit. vnum
(Quisquis est) plaeida clausurum lumina morte.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
