# Opera 348

Marco Girolamo Vida, Opera, 348. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/348

Ast alios caedes omneis instare cruentas.
Nostra iubet nos interea contemnere, opésque
Partiri, atque inopi miserorum impendere turbae,
Quos circunueniunt morbíque, algorque, famésque,
Pauperiémque pati, rebusque assuescere egenis.
Multi nos ideo viderunt saepe per agros
Aut silice in nuda proiectos ducere somnos,
Aut grauidas fessos rerum decerpere aristas,
Indomitisque famem solari frugibus, vndamque
Alta haurire cauis pronos ad flumina palmis,
Aut si quos vsquam tellus dabat arida fonteis.
Non mihi perpetuam si centum pectore aheno
Sufficiant vocem linguae, percurrere possem,
Quantas quoque modo aerumnas, quantósque labores
Hoc ducente animis durantes hausimus aequis.
Nam licet interdum penuria adegit edendi
Exhaustos, rerumque inopes, quas flagitat vsus,
Regum opibus tamen vsque animos aequauimus altos,
Et mens in paruis aderat ditißima cuique,
Nec minus ingentem huc comitum aduentare nouorum
Cernere

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
