# Opera 355

Marco Girolamo Vida, Opera, 355. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/355

Nemo illam ante diem speret cum corpore sedes
Aetheris, exceptis paucis, quos ipse sepulchro
Exurgens secum superis Deus inuehet oris.
Solae animae interea tali statione fruentur.
Contra autem sontes tenebris, ac nocte prementur
Aeterna, & meritas pendent per secula poenas,
Omnia quae sera nuper mihi nocte canebat,
Cùm caput ipsius in gremio moerore grauatum
Vna eadem accumbens sponda, admotusque loquenti
Saepè reclinarem, moesti solamen amoris.
Quid repetam, quae saepe vagi Iordanis ad vndas
Ediderit? quae Indaeae sub montibus altis,
Nunc caecis vera inuoluens ambagibus vltro,
Nunc manifesta palam claro sermone loquutus,
Dum populi circumsistunt, stipantque frequentes?
Nunc se principium rerum, finémque canebat,
Nunc veri fontem, atque hominum lucémque, viamque.
Nos fortunatam prognatam hoc tempore prolem.
Nos felix tellus, nos secula laeta tulêre.
Nobis diuinam vocem, diuina loquentis
Verba haurire Dei propius saepe obtigit vnis.
Scilicet hinc lustris veniet labentibus aetas,
Cùm seri optabunt eadem vidisse nepotes.
Talia Ioannes cunctis mirantibus ore
Perstabat memorans, cùm protinus ecce tumultu
Ingenti Solymûm irrumpit manus impia, & vibis
Rectorem appellant, paenásque vno ore reposcunt.
Diffugiunt ambo, & magnam stat adire parentem,
Ignaramque diu tantarum fallere rerum.
2 2 M. HIE
HIERONYMI VI

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
