Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 356
Unproofread scanNot analysed yet
DAE CHRISTIADOS IBER V. Nsonti verò Romanus parcere capto l Toto corde petens, hûc mentem diuidit, atque hûc. Fama viri, virtúsque animo, egregijsque recursat Oris honos, neciam obscurum genus esse deorum. Omnia respondent auditis. denique ad ipsos Conuersus Solymos fremitu tectum omne replentes, Ite, ait, &posito mox hûc certamine adeste. Sit qui pro cunctis numero delectus ab omni Fando aliquis doceat, quo tandem is crimine morte Mulctandus, quod tantum obstet scelus, ordine pandat. Insonti, simul haec, simul illi abiè re frementes Christo animis certi nunquam desistere viuo. Parte alia, regem qui foedè prodidit hosti, Mutatus scelus agnoscit periurus Iudas Ah miser, infectum quàm vellet posse reuerti? Nulla quies animo saeuire in pectore dirae Vltrices, caecásque ob noxam sumere poenas. Nec capit insanos curarum pectore fluctus,