# Opera 36

Marco Girolamo Vida, Opera, DEI FILIO, DEO OPT. MAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/36

Vidisti curas humiles, & vana fouere
Consilia, accuruum terris, caelestium inane.
Huc ideo accesti moribundo corpore septus
Te medium dans inter nos, intérque parentem:
Vt nos erudiens nunquam ante audita moneres,
Arcanis inscripta notis in codice clauso.
Quem septem custodibant adamantina signa.
Hic veterum coram euoluens oracula vatum
Lustrasti nos luce noua, vt concreta videntes,
Atque oculis subiecta, etiam possemus adire
Quae fugiunt hominum visus, vix peruia menti,
Atque ita nos veheres tua per vestigia ad astra
Qualis auis, non iam implumes cum sedula natos.
Inuitat, tendítque volatu educere in auras,
Ipsa superuolitat nidum alludentibus alis,
Paulatimque leui se tollit in aëra lapsu.
Non alia humanum genus arte obtusa tot annos
Corda gerens poterat sublimi pectore digna
Concipere, & volucri caelum tramittere mente.
Nam tibi cuncta pater, quae sunt, quaeve ante fuêre,
Quaeve dehinc ventura, vni detexit, & aequè
Omnia scis, & cuncta vides, videt omnia vt ille,
Te quamuis genuit pater auctor, non tamen vnquam
Te fuit ante pater: nunquam non ipse fuisti
Filius aeterno soboles aequaeua parenti.
Ceu, quamuis longe aeternis pereuntia distant,
Splendor ab igne oritur, splendorem non tamen ignis Anteijt, at simul atque ignis tum coepit oriri, Ortus item pariter splendor diffulsit ab igni, Aeternúsque foret pariter, si aeternus & ignis. Non pater est te maior. habes patris omnia, & in te Est pater, vt genitore itidem tu semper in ipso es. Quaeque potest pater, aequè eadem potes omnia ab illo,
Tantum te genuit pater amplius, ipse neque illum
Gignis, nec pater es, sicut neque filius ille.
Tu patris aeterni aeterna, atque simillima imago,
Tu patris inuicti robur, tu dextera, & ingens
Brachium, inexhaustusque vigor, virtusque perennis. Tu patris aeterni es sapientia cuncta videntis. Qua maria, & terras, caelum, aethera, cuncta creauit.
Nam Deus aethereos cum mundi excuderet orbes,
Aereásque plagas conflaret: cumque liquores,
Et circunfusas laticum suspenderet vndas,
Librarétque suo tellurem pondere nixam,
Inque vicem validis connecteret omnia vinclis,
Ipse aderas operi indulgens, nutu omnia firmans,
Omnia componens. sine te nihil: omnis vbique
Est per te decor, & rerum pulcherrimus ordo.
Namque sinu patris ipse aderas noua cuncta creantis
Ante mare, & terras, caeli ante patentia regna,
Ante humiles colles, ante alta cacumina montes,
Fluminaque, & fontes genitus. praerupta priusquam
Fundamenta graui telluris mole locaret,
Filius extabas ante omnia secula natus,
Amplexúsque patrem aeterno deuinctus amore
Gaudebas tecum, torrens vnde illa voluptas
Illa immensa fluit, gaudent qua cuncta creata,
Quae sensus hominu supra est, super omnia abundans.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
