# Opera 360

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/360

Et facie (ne cede dolis) mentitur honesta
Virtutem: scelerum tegit alto in pectore amorem.
Nonne vides, haec religio quo se noua vertat,
Orgia quo, coetúsque, & nocturni comitatus?
Seditione potens Iudaeas suscitat vrbes
Ausus se paßim terrarum dicere regem,
Progeniémque patris summi, cui sidera parent.
Atque ideo veluti Deus vltrò criminafaßis
Dat veniam, poenaeque metum post funera soluit,
Quod scelus haud aliter poterit quàm morte piare:
Sic veteres sanxêre, sed & vetera ipse retractans
Iura, nouas figit simulato numine leges,
Instituitque nouos ritus, noua sacra per vrbes,
Quae seruent seri ventura in secla nepotes.
Quin ipsas haud obscura, prò, voce minatur
Deiecturumaras, séque igni templa daturum,
Templa olim impensis tantorum structa laborum.
Et iam iam volet ipsum etiam restinguere solem,
Siderâque obsesso verbis deducere gaelo.
Haud scelus ille tamen fallaci pectore quiuit
Dißimulare diu: neque enim scelerata subire
Tecta horret, nec se vetitis conuentibus aufert
Admonitus, sociique epulis capiuntur opimis.
Quin etiam, interdum siqua tota impius vrbe
Inuentus fama ante alios ob crimina notus,
Continuo paribus gaudens adit impiger illum,
Nec requies, donec sibi conciliaritamicum.
Tantus amor scelerum, tantum illi fallere cordi.
Tum festis, cùm fas nihil exercere diebus,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
