# Opera 361

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/361

Ipsetamen pellit morbos, aegrisque medetur.
Quid memorem, vt socij vetitis impune per aedes
Vescantur dapibus, Cereremque & pocula tractent
Haud prius ablutis manibus sine more, sine vllis
Legibus immundi, contactúque omnia foedent:
Scilicet omnipotens placitos tot secula ritus
Retractet pater, & mentem sententia vertat.
Quae noua tempestas? eane inconstantia caelo?
Dede neci, ne thuricremas, quibus imminet, aras
Destruat, & posthac non ausit talia quisquam.
Dede neci: poenas sceleri impius hauriat aequas.
Asacris prohibe infandos altaribus ignes.
Dixerat, atque omnes eadem simul ore fremebant.
Romulus at dictis nequicquam flectitur vllis,
Nec noua primum audit nuccrimina, cuncta nefando
Scit fabricata odio, dum Christi gloria & ingens
Sacrilegos stimulis virtus exercet amaris.
Atque ait: haec coram fama est vos saepius illi
Obiecisse, quibus semper sermone paratus
Restitit, & vera victor ratione refellit.
Nec se progeniem superi nerat ipse parentis,
Quem vos promissum caelo diuinitus olim
Venturum tandem auxilio mortalibus aegris
Non latet, vt veteres genitoris molliat iras
Concilians generi vestro, culpámque parentum
Ipse sua virtute luat, sic ferre priorum
Accepi monimenta, patres id prodere vestros,
Et rebus probat ipse. adeò circum oppida lustrans
Arrexit totam monstris ingentibus oram,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
