# Opera 362-2

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/362-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/362-2

Diluere arricoiae subiti compescere tendunt
Aggeris obiectu, praeceps magis aestuat amnis
Insultans, victorque altas ruit agmine moles.
Forte autem rex & soboles hoc tempore regum
Herodes studio sacrorum aduenerat vrbem.
Munere Romulidum pars huic amissa paterni
Reddita erat regni, Galilaeaeque oppida habebat.
Quem postquam accepit rector Romanus adesse.
Solueret ingrato quo sese munere tandem,
Transmisit Galilaeum illi vinctum Galilaeo,
Atque ipsum iußit, vitamque & crimina, si qua,
Quaerere, pro meritísque viro decernere poenas.
Tum verò audito Christi rex nomine laetus
Duci intrò iubet ingenti correptus amore
Compellare virum, ac propius vera ora tueri.
Quem dehinc aggreditur vario sermone, sed ille
Nil contra, atque oculos nusquam auertebat olympo.
Ergo illum nil supra hominem miratus, & vltro

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
