# Opera 364

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/364

Vana superstitio) certis cum sacra diebus,
Vnum ego de multis inclusis carcere sueui
Reddere, & ex arctis impune emittere vinclis.
Hunc igitur vobis ipsum soluine iubetis
Insontem? nam quem potius dimittere poßim?
Et iam poenarum satis, ac feritatis abundè est.
Aut soluo, aut porrò vos hinc abducite, & atrae,
Vt libet, immeritum sine me demittite morti.
Non tulit, & medium sermonem abrupit acerbans
Crimina falsa cohors, & poenas ingrauat ore.
Forte illis Barabas populo patribusque diebus
Inuisus, quo non scelere vsquam immanior alter,
Iamdudum in vinclis poenam expectabat acerbam:
Nulla fugae spes prorsus, ei via nulla salutis.
Huic igitur praeses velléntne, an parcere Christo
Scitatur, sperans ita tandem euadere posse.
Illi autem victique odiis, caecíque furore
Exolui Barabam poscunt, veniamque precantur
Vni omnes, Christumque absumi funere tendunt,
Atque obstant summa studiis rectoris opum vi.
Ille autem loris caedi, virgísque salignis
Diuinum mandat (visu lacrymabile) corpus.
Fors ait, innocui potero hac extinxe cruoris
Arte sitim: sic immitis miserebitur hostis,
Et lacerum totos cernentes cominus artus
Ipsi vltro satiati animos à morte reducent.
Iam largo vndabat foedatum sanguine corpus,
Perfusique artus tabo, liuentia colla,
Collaque, brachiâque, & detectae verbere costae,
Atque eiectabat crassum roses ore cruorem.
Talem in conspectu populi statuêre, cruentos
Nudum humeros, pectusque, ambasque à poplite plantas,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
