# Opera 365

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/365

Nam medium texto velabat carbasus albo.
Palluit aspectu caelum, conterrita fugit
Cornibus obtusis sub terram argentea luna,
Nimbosóque diu latitans euanuit ore,
Et pariter visa astra polo cecidisse sereno.
Non tamen hostiles expleuit sanguine poenas,
Sed magis atque magis crudescunt corda precando,
Quae non vllae artes, quae vis non mitigat vlla.
Immerito lethum intendunt, extremaque poscunt
Supplicia infensi, resonant clamoribus alta
Atria certatim se cuncti hortantur in iras.
Eumenides, mißique inferna è nocte ministri
Tartarei, tenues animae, sine corpore vitae
Circumeunt, st imulósque acuunt ardentibus acres,
Et lucem eripiunt miseris, agitántque furentes.
Romanum interea monet ipsa exterrita visis
Per somnum coniux, iuuenis ne sanguine sese
Polluat, abstineat capto, portenta minari

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
