Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 368
Unproofread scanNot analysed yet
Dux verò expertus genus intractabile, regis
Palluit ad nomen (praecordia ad intima saeuit
Subdita pestis enim) nec iam superantibus obstat
Amplius, &sese victus cedensque remittit,
Haud vltra potis insano pugnare furori.
Ceu cùm rostratae sese oppesuêre triremi
Protinus aduersi mediis in fluctibus Euri
Luctatur primum celsa de puppe magister,
Hortatúrque viros validis insurgere tonsis.
Demum vbi se niti contra intolerabile caelum
Incassum videt, ac ventos superare furenteis,
Vertit iter, quocunque vocat fortuna per aequor
Multiuium, atque auris parens subremigat aeger.
Haud tamen abstinuit verbis, vocive pepercit.
Verùm, vincor, ait, nec habet vestra ira regressum.
In me nulla mora est moriatur crimine falso
Damnatus, vos triste manet, speróque propinquum
Supplicium vos sacrilego, serique nepotes
O miseri meritas pendetis sanguine poenas.
Sic effatus aquam plena iubet. ocyus vrna
Afferri, abstergénsque manus haec addidit ore:
Vt nunc his manibus maculae absunt, sic mihi nullum
Hac in caede nefas, méque omni crimine soluo.
Dixit, &exurgens solio intra tecta receßit.
Illi autem: Deus haec nobis, gnatísque reseruet,
Instauretque graues poenas, quascunque meremur.
Haec dum porticibus populo spectante geruntur
Vestibulum ante ipsum, famuli ducis aedibus intus
Armati illudunt capto, irridéntque silentem,