# Opera 372

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/372

Conueniunt hûc caelicolae, regémque canendo
Ingreßi Thiasis lustrant: se sedibus inde
Omnes composuêre suis, tumulúmque corusci
Ter latè circum terna cinxê re corona
Secreti ordinibus certis. neque enim omnibus aequa
Conditio, virésque pares, eadémque potestas.
Verùm, alijs alij vt praestant, ita ritè locantur
Munere quisque suo contenti, ac sorte beati.
In medio pater omnipotens solio aureus alto
Sceptra tenet, latéque acie circum omnia lustrat,
Totus collucens, totus circum igne corusco
Scintillans, radiisque procul vibrantibus ardens.
Mox autem infaustis Iudaeae lumina tantùm
Defixit terris, tristémque ante omnia collem
Spectabat, gens maesta simul spectabat olympi,
Collem infelicem, sacram egredientibus vrbem
Qui prior occurrit humanis oßibus albus.
Auctores scelerum poenas ibi morte luebant
Informiscircum pendebant corpora paßim
Arboribus truncis incocto lurida tabo.
Hûc simul atque emensus iter miserabilis heros
Peruenit, sensitque sibi crudele parari
Supplicium, atque traben vidit iam stare nefandum,
Deiectos oculos porro hûc iactabat, & illùc
Omnia collustrans, comitum si forte suorum,
Si quem forte acies inimicas cerneret inter
Fidum in conspectu nullum. videt agmina tantum
Saeua
Saua virùm, campique armisfulgentibus ardent.
Carideseruere omnes diuersa petentes,
Non aliter, quam cum caelo seu tactus ab alto
Pastor, siue ferae insidijs in valle peremptus,
Continuo sparguntur oues diuersa per arua
Incustoditae, resonant balatibus agri.
lamque trabem infandam scandent, pendénsque per auras

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
