Latin
DEI FILIO, DEO OPT. MAX
Marco Girolamo Vida, Opera 38
Unproofread scanNot analysed yet
Auribus vt nemo hanc, nemo vnquam mente capaei
Hauserit in terris. animas ea sola beatas
Efficit aethereis exemptas corpore in oris,
Vt nihil vlterius quaerant, nihil amplius optent.
Tu tamen ò nostros adijsti sponte labores,
Mortalésque auras hausisti has noctis in vmbras
Editus, humanósque puer collectus in artus,
Verus homo, verus pariter Deus, vnus vtrunque
Nasceris, &caeli nostri non respuis oras,
Eque sinu patris in terras te deijcis imas
Solis lucis egens, cum sis fons lucis, &ipsum
De nihilo extuderis, nullâque è lampade Solem,
Caeteráque illustrans caeli succenderis astra.
Nasceris, &subito aspectu caelum omne serenas
Editus in lucem pura de virginis aluo,
Quae penitus thalami, tactúsque ignara virilis
Numinis afflantis sancta concepit ab aura.
Nasceris: in terris pax nascitur aurea tecum,
Pax omnem sensum exuperans, insueta voluptas.
Nasceris, vt verni species patefacta diei
Omnia laetitia perfundis, gaudia vbique
Plenaseris: mirarorant dulcedine montes
Vndique, mellifluaeque redundant nectare valles
Vndique, felici distillant omnia rore.
Nam caelum omne liquens, caelíque volubilis orbes
Desuper insolitis tunc imbribus irrorarunt,
Et pluuiam nubes felici rore dedêre,
Quotellus imbri, Zephyríisque tepentibus alma
Concepit grauis, &gremioflos ortus aperto