Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 382
Unproofread scanNot analysed yet
Tantum respersusque genas, pallentiâque orae
Humectat cruor, &mixto cum puluere sudor
Plurimus, infectíque rubent in sanguine dentes.
Qualis, qui modò caerulea perfusus in vnda
Lucifer astrifero radios spargehat olympo:
Si mundi species violetur clara sereni,
Et subita incipiat caelum pallescere nube,
Nondum omne occuluit iubur, obtusaque nitescit
Pulcher adhuc facie, &nimbo tralucet in atro.
Interea matris, quam magnam nuper ad vrbem
Traxerat incertus rumor, certißimus aures
Nuntius impleuit natum extra moenia duci,
Ad mortémque rapi captum, insidijsque subactum.
Palluit in felix, medijsque in vocibus artus
Diriguit: licet haec patris sciat omnia certo
Consilio fieri, atque ipsius numino nati,
Altius ingenti tamen exuperante dolore
Cuncta oblita ruit, resonant plangoribus aedes
Foemineis: frustra lacrymantem, &acerba gementem,
Solantur fidae comites. iamque illa per vrbem
Atque huc, atque illuc errat, tristemque requirit
Indefessa locum, nunc hîc, nunc haesitat illic
Vestigans oculis, atque auribus omnia captans,
Sicubi concursum, voces aut hauriat vllas.
Ac veluti pastu rediens vbi vespere cerua
Montibus ex altis ad nota cubilia foetus
Iam dudum teneri memor, omnem sanguine circum
Sparsam cernit humum, catulos nec conspicit vsquam, Contiuuo lustrans oculis nemus omne peragrat