Latin
383
Marco Girolamo Vida, Opera 383-2
Unproofread scanNot analysed yet
Iamque hos, iamque ruens cursu praeuertitur illos,
Vngula crebra licet volucrum proculcet equorum.
Addunt se flenti comites, paritêrque sequuntur
Fidus Ioannes cum matre, atque innuba Martha,
Et soror, &Salome, &coniux aegra Cleophae,
Cunctae atro pariter velatae tempora amictu.
Ecce autem videt infando iam proxima monti
Erectamque trabem, &scalas, defixâque signa.
Quamuis nescit adhuc, quae sint ea robora porro,
Horruit illa tamen metuens, &pectus honestum
Térque quatérque manu tundens pectusque, caputque,
Hei mihi nescio quid moles, atque illa minatur
Machina triste inquit gentis scio acerba furentis
Circunfusa odia, &genus vndique Iudaeorum
Iamdudum nobis infensum exposcere poenas.
Hoc erat, hoc tota insomnis quod nocte videbar
Cernere signum, olim Isacidae quo summa notarunt
Limina, quisque suum, fuso agni rite per aedes
Sangui
CHRIS
Sanguine post longa exilia, indignósque labores
Niliacis moniti furtim decedere terris.
Haec memorans simul ibat, eam sine more ruentem
Rumpentémque aditus per tela, per agmina densa
Reijciunt clypeorum obiectu, &longius arcent.
Iam magis atque magis non vani signatimoris
Clarescunt, propiciusque in vertice conspicitur Crux