# Opera 386

Marco Girolamo Vida, Opera, 386. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/386
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/386

At non certè olim praepes demissus olympo
Nuutius haec pauidae dederat promissa puellae.
Sic vna ante alias felix ego, sic engo caeli
Incedo regina? mea est haec gloria magna,
Hicmeus altus honos quo reges munera opima,
Obtulerunt mihi post partus? quò carmina laeta
Caelestes cecinêre chori, si me ista manebat
Sors tamen, & vitam cladem hanc visura trahebam:
Felices illae, natos quibus impius hausit
Insontes regis furor ipso in limine vitae,
Dumtibi vana timens funus molitur acerbum.
Vt cuperem te diluuio cecidisse sub illo?
Hos hos horribili monitu trepidantia corda
Terrificant senior luctus sperare iubebat,
Et cecinit fore, cùm pectus mihi figeret ensis,
Nunc altè mucro, nunc altè vulnus adactum.
Saltem huc ferte oculos vos ô quicunque tenetis
Hac iter, & comitem dulci me reddite nato,
Quando nulla mihi superant solatia vitae,
Atque meo maior nusquam dolor. addite me me
Huic etiam, si qua est pietas, & figite trunco.
Aut vos o montésque fieri, quaeque ardua cerno
Me supra frondere cacumina, parcite quaeso
Vos sultem, ros ô nostro exaturata dolore
Respicite, & miserae tandem succurrite matri.
Nunc nunc praecipiti casu conuulsa repentè
In me vnam ruite, & tantos finite labores.
Hos virgo, atque alios dabat ore miserrima fletus,
Nec comites possunt flentem illam abducere fidae,
Attamen armati morientiilludere perrunt,
Estque hosti duro in bello multo optimus hostis,
Crudeli quassant risu caput: vndique circum
Insultant, tolluntque has laeti ad sidera voces:
En, qui se caelo missum, superique parentis
Progeniem iactat, templóque vrbique minatus,
peque Deum fictor fandi mentirier audet.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
