Latin
387
Marco Girolamo Vida, Opera 387
Unproofread scanNot analysed yet
I, sequere, illiúsque pius nunc numen adora.
Qui multos lethi eripuit de faucibus olim,
Non potis ipse sibi tali in discrimine adesse,
Falsus abest illi longè, nec talia curat
Nunc genitor sanè infami nunc liber ab orno
Desiliat, si numen habet, vincla omnia rumpat.
His quoque nos signis missum credemus olympo.
Talia iactabant, mediaque in morte dolore
Semianimem hoc etiam cumulabant. cuncta ferebat
Ille animi inuictus saeuis clementius aequo
Hostibus orabat veniam, patrémque rogabat
Parceret ignaris rerum, caecisque furore.
At verò inter se aduersis decernere dictis
Auditi, poenas qui iuxta ob furta luebant
Supplicio aequali iuuenes gemina arbore fixi.
Alter enim furiis, longisque doloribus actus
Ipse etiam verbis morientem heroa superbis
Stringebat miser, ac tales dabas ore loquelas:
Inunc, &templi multa constructa virum vi
Demolire adsta, &post treis rursum erige luces.
Nunc, tibi si genus e summo traheretur olympo,
Eque Deo genitore fores, vt te ipse ferebas,
His te, nos paritêrque malis prohibere liceret. Verùm omnes quando iactasti vana per vrbes, Nobiscum moriêre, Dei mentita propago. Non tulit haec alter, dextra qui in parte propinquus