Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 391
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo dum syluis alij formidine turpi,
Speluncisque vagi paßim conduntur in altis:
Protinus ipse animi intrepidus, fretúsque iuuenta
Aggreditur gentis rectorem, ac talia fatur:
Optime Romulidum te cari in sede magistri,
Quem gens nostra odiis letho mulctauit iniquis,
Fama pias seruasse manus, caecumque furorem
Aduersus totis nequicquam viribus isse.
Scis falsa exceptum sub proditione, quòd illis
Obstaret coram scelera vrgens impia verbis.
Quod potes, exanimum terrae succedere corpus
Da saltem sociis casus solamen acerbi.
Ipse nouo condam, mihi quod de more paraui,
Funera mecum animo dum verso incerta sepulcro.
Pontius haec contrà: vt potius concedere vinum
Nunc corpûs cuperem, vos veri conscia testor
Numina, tentaui versans mecum omnia, si qua
Insontem morti excipere, ac dimittere possem,
Et nobis pietas colitur, sanctíque penates.
Sed nihil inuita tandem profecimus vrbe,
Crudelis vicit gentis furor. ite sepulcro,
Muneribúsque pij exanimum decorate supremis:
Dixerat. ille gradus montes contendit in altos,
Cui sese comitem iungit Nicodemus, &ipse
Multum animo cari concussus funere amici.
lamque propinquabant paribus vestigia curis Figentes, vnde infaustus decolle videri Iam poterat locus. ecce autem fulgentia circum Arma vident, cinctumque armato milite cliuum.