# Opera 40

Marco Girolamo Vida, Opera, DEI FILIO, DEO OPT. MAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/40

Ille lacum ingrediens longo ferit aequora cornu,
Fronte quod in media solum gerit. ilicet omnis
Ad tactum subitis feruoribus aestuat vnda,
Exultantque vada, spumisque incanuit amnis.
Nec mora, prosiluere ferae simul vndique in vndas:
Securaeque mali medicatum hausêre liquorem.
Currite montanae vos, hûc accurrite nymphae,
Ferte rosas lerite alipedi candentia vestro
Lilia, narcissosque, & purpureos hyacinthos.
Texite odoratas vario de flore coronas,
Atque salutiferum sertis innectite cornu.
Tu noster quadrupes caeli ô lux clara sereni
Vertice ab aethereo, tu nostrae causa salutis
Certa venis, tuâque omne abigit praesentia virus,
Grex lectarum ouium caesis custodibus ibat
Omnis Idumaeis paßim dispersus in aruis.
In pecus omne ferae grassari impune, fremebant
Hîc illic miseris balatibus omnia circum.
Pastor ab aduerso Carmeli vertice missus
Venisti tu cogere oues, ouiúmque mederi
Vulneribus pius, ingluuiémque inhibere luporum,
Vnius vt tandem pastor foret vnus ouilis
Currite Idumaeae vos, hûc properate puellae.
Visite pastorem nunquam ante haec secula visum:
Cernite vt incessu grauis, vt spectabilis ore
Egregio, formaque viros supereminet omneis,
Cuncta Deo similis, vultum, vocemque, colorémque,
Haud spirans mortale. Dei quantum instar in illo?
Sternite humum venienti, & olentia spargite vbique
Graminaque, & flores, calathisque occurrite plenis.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
