# Opera 404

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/404

Puniceique sinus diuinum pandat honorem.
Talis erat posito virgo pulcherrima luctu.
Ardet amans ipsum affari regemque, Deumque,
Et coram solitas haurire, ac promere voces.
Dum trepidat, quae prima haerens exordia sumat,
Mortales visus adopertus nube reliquit.
Fama Palaestinas subito haec impleuerat vrbes.
Iamque sacerdotes trepidare, & quaerere, siqua
Multiplici vulgi sermoni occurrere poßint,
Rumoremque astu premere, atque extinguere famam.
Custodes busti in primis, qui cuncta canebant
Muneribus superant, subiguntque haud vera profari,
Sublatum furto intempesta nocte cadauer.
Sed non vlla datur verum exuperare facultas.
Quoque maris tendunt serpentem sistere famam,
Amplius hoc volat illa, omnemque exuscitat oram.
Sunt etiam, qui se ore canant vidisse patentes
Sponte sua tumulos, multósque exisse sepulcris,
Quorum iampridem tellus acceperat ossa.
Interea socij, quos in diuersa pauentes
Iamdudum terror longè disiecerat omnes,
Tabescunt masti, caelo cecidisse videtur
Omnibus extinctum aeterna caligine Solem,
Et penitus mundo iucundum lumen ademptum.
Tandem conueniunt, & adhuc loca nota frequentant,
Tectáque, quae viuo sibi quondam rege fuissent
Dulcia, sed casu nunc desolata recenti.
Dux nusquam, miseris nusquam datur illa tueri
Ora illos ve oculos aspectu luce serena
Iucun
VI. lutundos magis, aut caelo radiantibus astris,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
