Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 405
Unproofread scanNot analysed yet
Etcunctis nomen dulce obuersatur ad aures.
Aegrescunt maesti: squalent circum omnia luctu.
Haud secus atque olim exemit cùm subere pastor
Cerea dona eauo, vacuumque alueare reliquit.
Tunc etiam, fumus quas longè dispulit ater,
Hinc illinc glomerantur apes, &inania frustra
Tecta adeunt, denso volitantes agmine circum.
Direptósque fauos aegrae, populataque paßim
Mella vident nequicquam hyemi congesta futurae.
Ecce viros autem tali maerore sepultos
Attonitae miris matres rumoribus implent,
Vidisse aligeros caeli de gente ministros,
Regem ipsum vidisse nouo fulgore micantem,
Et vacuum porrò tumulum, vestésque relictas.
Protinus ergo alij montis petere ardua cursu
ontendunt rapido festini, vbi inane sepulcrum