# Opera 406

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/406

Acceptusque domo, socios videt ecce recenti
Attonitos casu, ac taeco terrore silenteis,
Quales aut templum, domini aut vbi diuitis aedes
Marmoreas petijt ruptis de nubibus ignis,
Terrificisque locum impleuit splendoribus omnem,
Stant intus pauidi ciues. quatit omnibus horror
Pectora, vix longo post tempore corda residunt.
Obstupuit visu ignarus, causamque requirit,
Et socios dictis Didymus demulcet amicis,
Quem senior Petrus amplexus, lacrymisque profusis
Menti caniciem humectans sic denique fatur:
Vidimus (oiam nos felices) vidimus ipsum,
Vt soliti regem spirantem, aurásque trahentem
Caelicolûm regem, qui nos modo morte reliquit.
Haec ait, exultânsque animo caelum vsque tuetur.
Ille autem (neque enim narranti talia credit)
Ipse ne rursus ait, caeli hoc spirabile lumen
Aspicit? an potius simulacri apparuit vmbra,
Atque oculos fallax vestros elusit imago?
Imo ait illum ipsum diuino illa ipsa gerentem
Vulnera, & antiquam seruantem corpore formam
Vidimus, ac veros manibus tractauimus artus.
Vidi oculis, vidi ipse meis, & vulnera noui.
Vesper erat, clausaeque fores, clausaeque fenestrae,
Nos intus pauidi latitare, & corpora victu
Curare, ac positis moesti discumbere mensis.
Ecce autem tecti in medijs penetralibus ipse
Improuisus adest, & inobseruabilis heros
Effulget clausis ingressus limiua portis,
Improni
VI.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
