Latin
LIBER
Marco Girolamo Vida, Opera 408
Unproofread scanNot analysed yet
Interdum eruptis roramus fletibus ora,
Et gemitus imis dolor exprimit oßibus ardens.
Ille laegros dictis solari, &quaerere causas
Crebra resurgentis luctus. nos ordine cuncta
Pandimus, atque ducis lethum crendele profamur.
Quo moriente simul perierunt gaudia nostra.
Vt factis, verbísque animos spe arrexerit ingens
Ingenti: sed dehinc nos morte fefellerit omnes.
Non tulit vlterius, contráque haec reddidit ille:
Non pudet ò semper caecos, &lucis egentes?
Nónne ducis vestri quondam crudelia vates
Funera praedixere omnes, casusque nefandos
Tot veterum monimenta docent haud credita vobis?
Sponte sua letho caput obuius obtulit ipse
Vnus promultis, patrias quo flecteret iras,
Atque iter ipse suo signaret ad astra cruore.
Haud ita vos ille erudijt. nam saepe futura
Haec eadem de se longe ante retexit amicis:
Atque equidem, memini, nuper media vrbe canebat,
Obscura sed verborum rem ambage tegebat.
Nunc autem manifesta patent, nunc omnia aperta
Nube palam ablata, nec spes fouistis inanes.
En rex, qui positas conseuerat ordine vites
Praetendens sepem insidijs hominumque, ferarumque,
Omnibus immißis incassum ex vrbe ministris,
Quos letho dedit insontes manus effera agrestum,
Demum infelices natum ipsum misit in agros.
Nam pater omnipotens post tot fera funera vatum
Ipse suum iußit natum descendere olympo.
Ecce
VI.