Latin
LIBER
Marco Girolamo Vida, Opera 412
Unproofread scanNot analysed yet
Laetitiam vt iactat vultuque oculisque decoris!
Quod simul accepit Petrus, haud cunctatus, ab ipsa
Desilijt rate, &aequoreas se iecit in vndas.
Quò regem salsos per fluctus primus adiret,
Quamuis multa timens gliscentibus aequore ventis.
Cetera deinde manus terrae aduertuntur, &omnes
Remiuaga siccum cupidi tenuêre carina.
Tum victu vt vires reuocent, cerealia mensis
Dona onerant iußi, viuósque in littore pisces
Vnà omnes torrare parant, succensaque pruna
Suggeritur circum: teter petit aethera nidor.
Vt compressa fames, surgit rex optimus ipse,
Confessusque Deum socijs ita denique fatur:
Pacem optate viri, pacem laudate quieti.
Saluete aeternum socij, aeternumque valete.
Este mei memores. ego claro poscor olympo.
Iamque adeò duris animos aptate ferendo
Omnia, nec propius saeuos adijsse tyrannos
Sit timor, atque duces affari, &vera monere.
Non vos maiestas soliorum, aut sceptra superba
Terrificent regum lucis nil huius egentes.
Haud longè tum quaerendum, quae tempora fandi,
Quis modus aptus: ego praesens adero omnibus, ora
Vestra regens. dabitur verborum copia cuique.
Nec caelo vires vos, &solamen ab alto
Deficient, cùm Sol decimo iubar aureus ortu
Extulerit, pater afflabit caelestibus auris,
Diffusumque animis numen diuinitus addet.
Praeside quo fretireges, rerumque potentes
Nil
VI.
Nil veriti, nostrum vulgabitis vndique nomen.
Tum sanctum sese genus aurea tollet ad astra,
Densus agens veluti laxis se palmes habenis
Luxuriat, folijsque simul, foetumque grauescit.
Denique cum suprema dies illuxerit orbi,
Omniaque eliciam patefactis ossa sepulcris,
Atque iterum in lucem emergent, quos terra tegebat,