Latin · Dactylic hexameter
LIBER
Marco Girolamo Vida, Opera 419
Unproofread scanNot analysed yet
Obiulit, &magno genitorem affatus amore est:
O pater, &sociis tandem succurrere nostris
Tempus ait, quos amisso duce protinus omnes
Acer agit timor huc illuc, atque omnia terrent
Imbelles, quoniam mortali corpore creti.
Discute terrorem hunc animis, &pectora firma,
Necasus nequeant alacres procurrere in omnes.
Illis me propter Solyme. Iudaeáque paßim
Insidias infensa odiis molitur iniquis.
Tu tamen hos olim fore, qui praestantibus ausis
Pergentes canerent nostrum indelebile nomen,
Quacunque Oceano terrarum clauditur orbis,
Espopulos noua conuersos ad sacra vocarent,
Pollicitus genitor, tibi nec sententia nutat.
Hos (quando caelidemum non abnuis arcem)
Ipse ego saepe tua fretus pietate labantes
Firmaui, impleuique animis. siquidem affore olympi
Promisi auxilium subito, &tutamen ab arce,
Quo freti reges, regúmque minacia iussa
Contemnant, alacrésque ruant in funera lethi
Sponte sua verae pro religionis amore.
Sicfatus palmas ferro ostentabat acuto,
Traiectósque pedes, &hians in pectore vulnus,
Sertáque; &hamatos vepres, quos hostia geßit.
Annuit oranti, delibánsque oscula nato
Reddidit haec pater aeterne deuinctus amore:
Iam concessa petis: dabitur tibi nate quod optas.
Promissa (ne tende manus) afflabimus aura,
Quos vis, atque viros nostro flammabimus igni,