Latin
DEI FILIO, DEO OPT. MAX
Marco Girolamo Vida, Opera 42
Unproofread scanNot analysed yet
Laudabant celeres mundi septem plicis orbes,
Laudahant elementa tuum admirata decorem,
Laudabant alternantes &vesper &ortus,
Lunâque Sólque Polóque orientia sidera vtroque
Hei mihi Lucifero quantum mutatus ab illo es!
Hei mihi mutato quam factus decolor ore!
Quam niger aspectu, quam deformatus amictu!
Quis te percoxit tantus calor? haud tibi vultus
Sol aestu infuscat: non purpura tinxit amictus.
Longè alius rubor, atque alij infecêre colores.
Solus amor nostri fuit horum causa malorum.
Solus amor fusci fuit idem causa ruboris.
Vnus tu nobis collectas comprimis vuas
Suppositus trabe, mole graui sub pondere iniquo,
Deque tuo expreßi tortu fluxere liquores,
Et totum quae vina hilarant dulcedine mundum.
Ast etiam quaenam iuuenili in corpore cerno
Vulnera? quam lata patefactum molle fenestra
Pectus hiat lplantae quam dira cuspide fixae.
Ecce manus ambae ferro quoque arantur acuto,
Vulnificisque caput redimitus sentibus horres,
Affixusque trabi vitam heu quoque denique fundis.
Cui hominum hoc de te licuit scelus? an Deus istis
Vulneribus, mortíque etiam succumbit acerbae?
Ipsi tunc etiam flerunt tua funera montes:
Aspraque saxa tuo doluerunt fissa dolore.
Ipsa parens frugum sese moestißima tellus
Planxit, &insolito tremuit succussa fragore,
Nec potuit lacrymas sol dißimulare, serenam