Latin · Dactylic hexameter
LIBER
Marco Girolamo Vida, Opera 423-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mirantur cuncti circum, mirantur &ipsi.
Namque hominem velut exuti, moribundáque membra
Mente domos caeli peragrant, atque aethera apertum
Intenti, &superum taciti sermone fruuntur.
Iamque canunt ventura: animis Deus expulit atran
Lustrans corda intus nubem: quae corpora circum
Caligatque, hebetátque humanas humida mentes
Quósque modò durae mortis formidine turpi
Speluncis atris terrebant omnia clausos,
Liberius nunc lace palam, atque licentius audent
Terrorum expertes, nec iam mortalia curant.
Non ferrum, aut flammas metuunt, morsûsve ferarum,
Sed regem vulgo testantur, morte peremptum
Immerita, genus aether eo, deducere olympo.